Maciej
LSO i Administratorzy
Dołączył: 24 Kwi 2010
Posty: 86
Przeczytał: 0 tematów
Ostrzeżeń: 0/5
|
Wysłany: Pią 15:01, 08 Kwi 2011 Temat postu: Księga Rodzaju - Genesis |
|
|
1
1 In principio creavit Deus caelum et terram.
2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas.
3 Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux.
4 Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras.
5 Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.
6 Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”.
7 Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
8 Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus.
9 Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita.
10 Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
11 Et ait Deus: “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram”. Et factum est ita.
12 Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.
14 Dixit autem Deus: “Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos,
15 ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram. Et factum est ita.
16 Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas.
17 Et posuit eas Deus in firmamento caeli, ut lucerent super terram
18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.
20 Dixit etiam Deus: “Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram sub firmamento caeli”.
21 Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum;
22 benedixitque eis Deus dicens: “Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram ”.
23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.
24 Dixit quoque Deus: “Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas”. Factumque est ita.
25 Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.
26 Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra”.
27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam;
ad imaginem Dei creavit illum;
masculum et feminam creavit eos.
28 Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram”.
29 Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam
30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum”. Et factum est ita.
31 Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
2
1 Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum.
2 Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat.
3 Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret.
4 Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt.
In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum
5 omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum,
6 sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae
7 tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.
8 Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat.
9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali.
10 Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita. 11 Nomen uni Phison: ipse est, qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum;
12 et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis onychinus.
13 Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui circuit omnem terram Aethiopiae.
14 Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates.
15 Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum;
16 praecepitque Dominus Deus homini dicens: “Ex omni ligno paradisi comede;
17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris”.
18 Dixit quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui”.
19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius.
20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius.
21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea;
22 et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.
23 Dixitque Adam:
“Haec nunc os ex ossibus meis
et caro de carne mea!
Haec vocabitur Virago,
quoniam de viro sumpta est haec”.
24 Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.
25 Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant.
3
1 Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: “Verene praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?”.
2 Cui respondit mulier: “De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur;
3 de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur”.
4 Dixit autem serpens ad mulierem: “Nequaquam morte moriemini!
5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum”.
6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit.
7 Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata.
8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
9 Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei: “Ubi es?”.
10 Qui ait: “Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me”.
11 Cui dixit: “Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam, ne comederes, comedisti?”.
12 Dixitque Adam: “Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi”.
13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: “Quid hoc fecisti?”. Quae respondit: “Serpens decepit me, et comedi”.
14 Et ait Dominus Deus ad serpentem:
“Quia fecisti hoc, maledictus es
inter omnia pecora
et omnes bestias agri!
Super pectus tuum gradieris
et pulverem comedes cunctis
diebus vitae tuae.
15 Inimicitias ponam inter te et mulierem
et semen tuum et semen illius;
ipsum conteret caput tuum,
et tu conteres calcaneum eius”.
16 Mulieri dixit:
“Multiplicabo aerumnas tuas
et conceptus tuos:
in dolore paries filios,
et ad virum tuum erit appetitus tuus,
ipse autem dominabitur tui”.
17 Adae vero dixit: “Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi, ne comederes,
maledicta humus propter te!
In laboribus comedes ex ea
cunctis diebus vitae tuae.
18 Spinas et tribulos germinabit tibi,
et comedes herbas terrae;
19 in sudore vultus tui vesceris pane,
donec revertaris ad humum,
de qua sumptus es,
quia pulvis es et in pulverem reverteris”.
20 Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium.
21 Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos.
22 Et ait Dominus Deus: “Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum!”.
23 Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est.
24 Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.
4
1 Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”.
2 Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.
3 Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino.
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,
5 ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.
6 Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua?
7 Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”.
8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
9 Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”.
10 Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.
11 Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!
12 Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”.
13 Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam.
14 Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me”.
15 Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
16 Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden.
17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch.
18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.
19 Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella.
20 Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum.
21 Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo.
22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema.
23 Dixitque Lamech uxoribus suis:
“Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum:
occidi virum pro vulnere meo
et adulescentulum pro livore meo;
24 septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies”.
25 Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”.
26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini.
5
1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum.
2 Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt.
3 Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.
4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias.
5 Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
6 Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias.
8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
9 Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
10 Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.
11 Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.
12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel.
13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias.
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared.
16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias.
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
18 Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.
19 Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias.
20 Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam.
22 Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.
23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni,
24 ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech.
26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias.
27 Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
29 vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”.
30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias.
31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
32 Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.
6
1 Cumque coepissent homines multiplicari super terram et fi lias procreassent,
2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
3 Dixitque Deus: “Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum”.
4 Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi.
5 Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore,
6 paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus:
7 “Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; paenitet enim me fecisse eos”.
8 Noe vero invenit gratiam coram Domino.
9 Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit.
10 Et genuit tres filios: Sem, Cham et Iapheth.
11 Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate.
12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram
13 dixit ad Noe: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra.
14 Fac tibi arcam de lignis cupressinis; mansiunculas in arca facies et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus.
15 Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius.
16 Fenestram in arca facies et cubito consummabis summitatem eius. Ostium autem arcae pones ex latere; tabulatum inferius, medium et superius facies in ea.
17 Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur.
18 Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum.
19 Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini.
20 De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur ad te, ut possint vivere.
21 Tu autem tolle tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te; et erunt tam tibi quam illis in cibum”.
22 Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat illi Deus; sic fecit.
7
1 Dixitque Dominus ad Noe: “Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
2 Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam.
3 Sed et de volatilibus caeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae.
4 Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae”.
5 Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus.
6 Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram.
7 Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.
8 De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et ex omni, quod movetur super terram,
9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe.
10 Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
11 Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt;
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
13 In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam.
14 Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne reptile, quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves omnesque volucres
15 ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.
16 Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris.
17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra.
18 Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas.
19 Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
21 Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram, volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et universi homines:
22 cuncta, in quibus spiraculum vitae in terra, mortua sunt.
23 Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.
24 Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.
8
1 Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.
2 Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli, et prohibitae sunt pluviae de caelo.
3 Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
4 Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat.
5 At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.
6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum;
7 qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram.
8 Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae.
9 Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.
10 Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
11 At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.
12 Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
13 Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae.
14 Mense secundo, septima et vicesima die mensis, arefacta est terra.
15 Locutus est autem Deus ad Noe dicens:
16 “Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
17 Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam”.
18 Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eo.
19 Sed et omnia animantia, iumenta, volatilia et reptilia, quae reptant super terram, secundum genus suum egressa sunt de arca.
20 Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus mundis et volucribus mundis obtulit holocausta super altare.
21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci.
22 Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, dies et nox non requiescent”.
9
1 Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram.
2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
3 Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia,
4 excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem,
per hominem fundetur sanguis illius;
ad imaginem quippe Dei
factus est homo.
7 Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”.
8 Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
9 “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae.
11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”.
12 Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas:
13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus,
15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”.
17 Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”.
18 Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan.
19 Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram.
20 Coepitque Noe agricola plantare vineam;
21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo.
22 Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
23 At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
24 Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor,
25 ait:
Maledictus Chanaan!
Servus servorum erit fratribus suis”.
26 Dixitque:
Benedictus Dominus Deus Sem!
Sitque Chanaan servus eius.
27 Dilatet Deus Iapheth,
et habitet in tabernaculis Sem,
sitque Chanaan servus eius”.
28 Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
29 Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.
10
1 Hae sunt generationes filio rum Noe, Sem, Cham et Ia pheth; natique sunt eis filii post diluvium.
2 Filii Iapheth: Gomer et Magog et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras.
3 Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma.
4 Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Rodanim.
5 Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
6 Filii autem Cham: Chus et Mesraim et Phut et Chanaan.
7 Filii Chus: Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathacha. Filii Regma: Saba et Dedan.
8 Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra
9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: “Quasi Nemrod robustus venator coram Domino”.
10 Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar.
11 De terra illa egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale,
12 Resen quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna.
13 At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nephthuim
14 et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim.
15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hetthaeum
16 et Iebusaeum et Amorraeum, Gergesaeum,
17 Hevaeum et Aracaeum, Sinaeum
18 et Aradium, Samaraeum et Emathaeum; et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.
19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa.
20 Hi sunt filii Cham in cognationibus et linguis terrisque et gentibus suis.
21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore.
22 Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram.
23 Filii Aram: Us et Hul et Gether et Mes.
24 At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est Heber.
25 Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan.
26 Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare
27 et Adoram et Uzal et Decla
28 et Ebal et Abimael, Saba
29 et Ophir et Hevila et Iobab. Omnes isti filii Iectan;
30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
31 Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.
32 Hae familiae filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.
11
1 Erat autem universa terra labii unius et sermonum eo rundem.
2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo.
3 Dixitque alter ad proximum suum: “Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni”. Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento.
4 Et dixerunt: “Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae”.
5 Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt filii hominum,
6 et dixit Dominus: “Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere.
7 Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui”.
8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem.
9 Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae.
10 Hae sunt generationes Sem. Sem centum erat annorum, quando genuit Arphaxad biennio post diluvium;
11 vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentos annos et genuit filios et filias.
12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sala.
13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sala, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
14 Sala quoque vixit triginta annis et genuit Heber.
15 Vixitque Sala, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
16 Vixit autem Heber triginta quattuor annis et genuit Phaleg.
17 Et vixit Heber, postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis et genuit filios et filias.
18 Vixit quoque Phaleg triginta annis et genuit Reu.
19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis et genuit filios et filias.
20 Vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Seruch.
21 Vixitque Reu, postquam genuit Seruch, ducentis septem annis et genuit filios et filias.
22 Vixit vero Seruch triginta annis et genuit Nachor.
23 Vixitque Seruch, postquam genuit Nachor, ducentos annos et genuit filios et filias.
24 Vixit autem Nachor viginti novem annis et genuit Thare.
25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annos et genuit filios et filias.
26 Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram, Nachor et Aran.
27 Hae sunt autem generationes Thare. Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot;
28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum.
29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram Sarai, et nomen uxoris Nachor Melcha, filia Aran patris Melchae et patris Ieschae.
30 Erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos.
31 Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Charran et habitaverunt ibi.
32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Charran.
12
1 Dixit autem Dominus ad Abram:
“Egredere de terra tua et de cognatione tua
et de domo patris tui
in terram, quam monstrabo tibi.
2 Faciamque te in gentem magnam
et benedicam tibi
et magnificabo nomen tuum,
erisque in benedictionem.
3 Benedicam benedicentibus tibi
et maledicentibus tibi maledicam,
atque in te benedicentur
universae cognationes terrae!”.
4 Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran.
5 Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan.
6 Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra.
7 Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini.
9 Perrexitque Abram de mansione in mansionem usque ad Nageb.
10 Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra.
11 Cumque prope esset, ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: “Novi quod pulchra sis mulier
12 et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: "Uxor ipsius est"; et interficient me et te reservabunt.
13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui”.
14 Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis,
15 et viderunt eam principes pharaonis et laudaverunt eam apud illum; et sublata est mulier in domum pharaonis.
16 Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli.
17 Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram.
18 Vocavitque pharao Abram et dixit ei: “Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset?
19 Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade!”.
20 Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat.
13
1 Ascendit ergo Abram de Ae gypto ipse et uxor eius et om nia, quae habebat, et Lot cum eo ad Nageb.
2 Abram autem erat dives valde in pecoribus, argento et auro.
3 Et profectus est de mansione in mansionem a Nageb in Bethel usque ad locum, ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,
4 in loco altaris, quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini.
5 Sed et Lot, qui ibat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula;
6 nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.
7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra.
8 Dixit ergo Abram ad Lot: “Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus.
9 Nonne universa terra coram te est? Recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam”.
10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus usque in Segor.
11 Elegitque sibi Lot omnem regionem circa Iordanem et recessit ad orientem; divisique sunt alterutrum a fratre suo.
12 Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Iordanem, et tabernacula movit usque ad Sodomam.
13 Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.
14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: “Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem:
15 omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum;
16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit.
17 Surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua, quia tibi daturus sum eam”.
18 Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino.
14
1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar et Arioch rex Ellasar et Chodorlahomor rex Elam et Thadal rex gentium
2 inirent bellum contra Bara regem Sodomae et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Belae; ipsa est Segor.
3 Omnes hi convenerunt in vallem Siddim, quae nunc est mare Salis.
4 Duodecim annis servierant Chodorlahomor et tertio decimo anno recesserunt ab eo.
5 Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim
6 et Chorraeos in montibus Seir usque ad Elpharan, quae est in deserto.
7 Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in Asasonthamar.
8 Et egressi sunt rex Sodomae et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Belae, quae est Segor; et direxerunt contra eos aciem in valle Siddim,
9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elam et Thadal regem gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ellasar: quattuor reges adversus quinque.
10 Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem.
11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomae et Gomorrae et universa, quae ad cibum pertinent, et abierunt;
12 ceperunt et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodoma.
13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant foedus cum Abram.
14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan;
15 et, divisis sociis, irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci;
16 reduxitque omnem substantiam, necnon et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
17 Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis.
18 At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi 19 benedixit ei et ait:
“Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram
20 et benedictus Deus excelsus,
qui tradidit hostes tuos in manus tuas”.
Et dedit ei decimas ex omnibus.
21 Dixit autem rex Sodomae ad Abram: “Da mihi animas; substantiam tolle tibi”.
22 Qui respondit ei: “Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae,
23 a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt, ne dicas: "Ego ditavi Abram";
24 exceptis his, quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas”.
15
1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: “Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces tua magna erit nimis”.
2 Dixitque Abram: “Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meae erit Damascenus Eliezer ”.
3 Addiditque Abram: “En mihi non dedisti semen, et ecce vernaculus meus heres meus erit”.
4 Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: “Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem ”.
5 Eduxitque eum foras et ait illi: “Suspice caelum et numera stellas, si potes”. Et dixit ei: “Sic erit semen tuum”.
6 Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam.
7 Dixitque ad eum: “Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam”.
8 Et ille ait: “Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?”.
9 Respondens Dominus: “Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam”.
10 Qui tollens universa haec divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum.
13 Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis.
14 Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia.
15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
16 Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus”.
17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
18 In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,
19 Cinaeos et Cenezaeos, Cedmonaeos
20 et Hetthaeos et Pherezaeos, Raphaim quoque
21 et Amorraeos et Chananaeos et Gergesaeos et Iebusaeos”.
16
1 Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar,
2 dixit marito suo: “Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios”. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem.
4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam.
5 Dixitque Sarai ad Abram: “Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te”.
6 Cui respondens Abram: “Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet”. Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea.
7 Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto, ad fontem in via Sur,
8 dixit: “ Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? ”. Quae respondit: “ A facie Sarai dominae meae ego fugio ”.
9 Dixitque ei angelus Domini: “ Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius ”.
10 Et dixit ei angelus Domini: “ Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine ”.
11 Et dixit ei angelus Domini:
“ Ecce, concepisti et paries filium
vocabisque nomen eius Ismael,
eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
12 Hic erit homo onagro similis;
manus eius contra omnes,
et manus omnium contra eum;
et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula ”.
13 Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: “ Tu Deus, qui vidisti me ”. Dixit enim: “ Profecto hic vidi posteriora videntis me ”.
14 Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad.
15 Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael.
16 Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem.
17
1 Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus.
2 Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis”.
3 Cecidit Abram pronus in faciem.
4 Dixitque ei Deus: “Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium,
5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te.
6 Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur.
7 Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te.
8 Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”.
9 Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis.
10 Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum,
11 et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.
12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra.
13 Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. 14 Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum fecit”.
15 Dixit quoque Deus ad Abraham: “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius.
16 Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea”.
17 Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: “Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?”.
18 Dixitque ad Deum: “Utinam Ismael vivat coram te”.
19 Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum.
20 Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero”.
22 Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
23 Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus.
24 Abraham nonaginta novem erat annorum, quando circumcisus est in carne praeputii sui;
25 et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae.
26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius;
27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi sunt cum eo.
18
1 Apparuit autem ei Dominus iuxta Quercus Mambre se denti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram
3 et dixit: “Domine mi, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum;
4 afferatur pauxillum aquae, et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore.
5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis; idcirco enim declinastis ad servum vestrum”. Qui dixerunt: “Fac ut locutus es”.
6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque: “Accelera, tria sata similae commisce et fac subcinericios panes”.
7 Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero; qui festinavit et coxit illum.
8 Tulit quoque butyrum et lac et vitulum, quem coxerat, et posuit coram eis. Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore; et comederunt.
9 Dixeruntque ad eum: “Ubi est Sara uxor tua?”. Ille respondit: “Ecce in tabernaculo est”.
10 Cui dixit: “Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua”. Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum.
11 Erant autem ambo senes provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.
12 Quae risit occulte dicens: “Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptas mihi erit?”.
13 Dixit autem Dominus ad Abraham: “Quare risit Sara dicens: "Num vere paritura sum anus?"”.
14 Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium ”.
15 Negavit Sara dicens: “Non risi”, timore perterrita. Ille autem dixit: “Non; sed risisti”.
16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam; et Abraham simul gradiebatur deducens eos.
17 Dixitque Dominus: “Num celare potero Abraham, quae gesturus sum,
18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
19 Nam elegi eum, ut praecipiat filiis suis et domui suae post se, ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium, ut adducat Dominus super Abraham omnia, quae locutus est ad eum”.
20 Dixit itaque Dominus: “Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
21 Descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint an non; sciam”.
22 Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
23 Et appropinquans ait: “Numquid vere perdes iustum cum impio?
24 Si forte fuerint quinquaginta iusti in civitate, vere perdes et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo?
25 Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium?”.
26 Dixitque Dominus: “Si invenero Sodomae quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos”.
27 Respondensque Abraham ait: “Ecce coepi loqui ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
28 Quid, si forte minus quinquaginta iustis quinque fuerint? Delebis propter quinque universam urbem?”. Et ait: “Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque”.
29 Rursumque locutus est ad eum: “Si forte inventi fuerint ibi quadraginta?”. Ait: “Non percutiam propter quadraginta”.
30 “Ne, quaeso, inquit, indignetur Dominus meus, si loquar. Si forte ibi inventi fuerint triginta?”. Respondit: “Non faciam, si invenero ibi triginta”.
31 “Ecce, ait, coepi loqui ad Dominum meum. Si forte inventi fuerint ibi viginti? ”. Dixit: “Non interficiam propter viginti”.
32 “Obsecro, inquit, ne irascatur Dominus meus, si loquar adhuc semel. Si forte inventi fuerint ibi decem?”. Dixit: “Non delebo propter decem”.
33 Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille reversus est in locum suum.
19
1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terram
2 et dixit: “Obsecro, domini mei, declinate in domum pueri vestri et pernoctate; lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram”. Qui dixerunt: “Minime, sed in platea pernoctabimus”.
3 Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt.
4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomae, vallaverunt domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul.
5 Vocaveruntque Lot et dixerunt ei: “Ubi sunt viri, qui introierunt ad te nocte? Educ illos ad nos, ut cognoscamus eos”.
6 Egressus ad eos Lot post tergum occludens ostium ait:
7 “Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
8 Ecce, habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, et facite eis sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis; ideo enim ingressi sunt sub umbra tecti mei”.
9 At illi dixerunt: “Recede illuc”. Et rursus: “Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus”. Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores.
10 Et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Lot clauseruntque ostium;
11 et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.
12 Dixerunt autem viri ad Lot: “Habes hic quempiam tuorum? Generum et filios et filias et omnes, qui tui sunt in urbe, educ de loco hoc:
13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor contra eos coram Domino, qui misit nos, ut perdamus eam”.
14 Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: “Surgite, egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem”. Et visus est eis quasi ludens loqui.
15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: “Surge, tolle uxorem tuam et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere civitatis”.
16 Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi.
17 Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus est: “Salvare, agitur de vita tua; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne pereas”.
18 Dixitque Lot ad eos: “Non, quaeso, Domine.
19 Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar.
20 Ecce, civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea numquid non modica est? et vivet anima mea”.
21 Dixitque ad eum: “Ecce, etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es.
22 Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc”. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo
25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia.
26 Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis.
27 Abraham autem consurgens mane venit ad locum, ubi steterat prius cum Domino,
28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae liberavit Lot de subversione urbium, in quibus habitaverat.
30 Ascenditque Lot de Segor et mansit in monte, duae quoque filiae eius cum eo; timuerat enim manere in Segor. Et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius.
31 Dixitque maior ad minorem: “Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae.
32 Veni, inebriemus patrem nostrum vino dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen”.
33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa, et ingressa est maior dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia nec quando surrexit.
34 Altera quoque die dixit maior ad minorem: “Ecce, dormivi heri cum patre meo; demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et ingressa dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro”.
35 Dederunt et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia dormivit cum eo; et ne tunc quidem sensit, quando illa concubuerit vel quando surrexerit.
36 Conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo.
37 Peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab; ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem.
38 Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Benammi (id est Filius populi mei); ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
20
1 Profectus inde Abraham in terram Nageb, habitavit in ter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris.
2 Dixitque de Sara uxore sua: “Soror mea est”. Misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam.
3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: “En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum”.
4 Abimelech vero non tetigerat eam. Et ait: “Domine, num gentem etiam iustam interficies?
5 Nonne ipse dixit mihi: "Soror mea est", et ipsa quoque ait: "Frater meus est"? In simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc”.
6 Dixitque ad eum Deus per somnium: “Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam.
7 Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt”.
8 Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri valde.
9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: “Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi”.
10 Rursusque ait: “Quid vidisti, ut hoc faceres?”.
11 Respondit Abraham: “ Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam.
12 Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem.
13 Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim ”.
14 Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam
15 et ait: “Ecce terra mea coram te; ubicumque tibi placuerit, habita”.
16 Sarae autem dixit: “Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui tecum sunt, et apud omnes iustificaberis”.
17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt;
18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham.
21
1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est;
2 concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.
3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac
4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus.
5 Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius.
6 Dixitque Sara:
“Risum fecit mihi Deus;
quicumque audierit, corridebit mihi ?.
7 Rursumque ait:
? Quis auditurum crederet Abraham
quod Sara lactaret filios,
quia peperit ei filium
iam seni?”.
8 Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
10 “Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”.
11 Dure accepit hoc Abraham propter filium suum.
12 Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.
13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est”.
14 Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee.
15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum
16 et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.
17 Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est.
18 Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum”.
19 Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.
20 Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.
21 Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
22 Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: “Deus tecum est in universis, quae agis.
23 Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”.
24 Dixitque Abraham: “Ego iurabo”.
25 Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius.
26 Responditque Abimelech: “Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie”.
27 Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus.
28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
29 Cui dixit Abimelech: “Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?”.
30 At ille: “Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum”.
31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt.
32 Et inierunt foedus in Bersabee.
33 Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.
22
1 Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham et di xit ad eum: “Abraham”. Ille respondit: “Adsum”.
2 Ait: “Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi”.
3 Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes suos et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, surrexit et abiit ad locum, quem praeceperat ei Deus.
4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul
5 dixitque ad pueros suos: “Exspectate hic cum asino. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos”.
6 Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum; ipse vero portabat in manibus ignem et cultrum. Cumque duo pergerent simul,
7 dixit Isaac Abrahae patri suo: “Pater mi”. Ille respondit: “Quid vis, fili?”. “Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?”.
8 Dixit Abraham: “Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi”.
Pergebant ambo pariter;
9 et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum
10 extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum.
11 Et ecce angelus Domini de caelo clamavit: “Abraham, Abraham”. Qui respondit: “Adsum”.
12 Dixitque: “Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam. Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me”.
13 Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
14 Appellavitque nomen loci illius: “Dominus videt”. Unde usque hodie dicitur: “In monte Dominus videtur”.
15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo et dixit:
16 “Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito,
17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
18 et benedicentur i
Post został pochwalony 0 razy
|
|